Samstag, August 12, 2006

Oratio ad renovandam Ordinationis gratiam

Jesu dilectissime, qui ex singulari benevolentia me prae millenis hominibus ad Tui sequelam et ad eximiam Sacerdotii dignitatem vocasti, largire mihi, precor, opem tuam divinam ad officia mea rite obeunda. Oro Te, Domine Jesu, ut resuscites hodie et semper in me gratiam tuam, quae fuit in me per impositionem manuum episcopalium. O potentissime animarum Medice, sana me taliter, ne revolvar in vitia et cuncta peccata fugiam, Tibique usque ad mortem ita placere possim. Amen.

(Indulgentia 300 dierum, semel in die. Leo XIII., 14. Augusti 1884.)

Bone Jesu, rogo Te per dilectionem, qua diligis Matrem tuam, et sicut vere Eam diligis et diligi vis, ita mihi des ut vere Eam diligam.

(Indulgentia 100 dierum, semel in die. Leo XIII., 14. Aug. 1884.)

Keine Kommentare: